Psalms 27

1huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum va 2exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum va 3ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum va 4da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis va 5quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos va 6benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae va 7Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei va 8Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est va 9salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

va

Copyright information for VulgJ